- MITHRA
- MITHRAPersis dicitur Sol. Strad. l. 15. Τιμῶσι δὲ καὶ Η῞λιον, ὅν Μίθραν καλοῦσι. Plut. in l. de Iside, et Osiride, post relatam eorum sententiam, qui duos esse Deos credebant, quasi adversarios et ἀντιτέχνους, quorum alter Bona, alter Mala operaretur, illumque Deum, hunc Daemonem appellabant: idem et sensisse Zoroastrem alt, qui ἐκάλει τὸν μὲν (videl. Bonum Genium) Ω᾿ρομάζην, seu Ω᾿ρομάσδην, τὸν δὲ (scil. Malum Genium) Α᾿τειμάνιον, μέσον δ᾿ ἀμφοῖν τὸν Μίθραν εἶναι. Διὸ καὶ Μίθραν Πέρσαι τὸν μεσίτην ὀνομάζουσιν. Hesychius, Μίθρας ὁ ἥλιος παρὰ Πέρσαις. Μίθρης ὁ πρῶτος εν Πέρσαις θεός. A. mithar Persico deduci videtur, quod signisicat Maior. Et. quamvis sit gradus comparativi, Persis tamen absolute dicitur, cuius generis exempla sunt in ea lingua quamplurima. Huius positivum est Mai. Unde lucem praebeamus Hesychio, Μαὶ μέγα, Ι᾿νδοὶ Persas intelligit, quod nec semel apud eum reperies. Ponitur aliquando pro primario sacerdote. Apul. l. ult. Ipsumque Mithram illum suum sacer dotem praecipuum sacrorum ministrum decernit. Vide Lactantium, Statii Scholiasten in illud Theb. l. 1. in fine.— Seu Persei sub rupibus antriIndignata sequi torquentem cornua Mithram.Vide etiam Bernartium ibidem, ut et Dempster. Antiq. Rom. l. 2. paralip. ad c. 8. Hinc Mithriaca sacra, de quibus Lamprid. in Commodo c. 9. et Claudian. l. 1. de laud. Stiliconis,— Rex ipse micantemInclinat dextrâ pateram, secretaque Bili,Et vaga testatur volventem sidera Mithram.Nic. Lloydius. E quibus Statii praefati verbis, quô vultu pingi fingique sueverit, facile colligitur. Nempe vultu leoninô, cum tiara, utrâque manu reluctantis tauri cornua comprimens; cuiusmodi multis locis eius simulacra Romae visuntur, stantis in spelaeo vel rupe cavata, sicque tiarati, et taurum cornibus tenentis, aut eundem substratum calcantis, vultu tamen virili, non leoninô. Eadem forma habitusque Beleno, Pannoniorum Numini, quem proin cum Mithra eundem Salmas. facit, apud Vopiscum in Aureliano c. 39. cuius mater Sacerdos Beleni ibi fuisse dicitur. Certe Persarum Mithra non huius demum Imperatoris aevô, verum et longe ante haud minus in Occidente, quam Oriente fuit cultus et templa vulgo habuit et sacra passim ab omnibus recepta ac frequentata, quae Mithriaca dicebantur, quorumque mentionis pleni sunt libri et saxa Veter. Peragebantur autem haec non sine humana victima: sed desitus mos in Orbe Romano, lege ab Hadriano latâ, quâ omnes penitus ἀνθρωποθνσίαι sunt vetitae, uti Porphyrius narrat de Abstin. l. 2. ex Pallante, qui de Mithrae mysteriis accuratissime scripsit. Reduxit cruentum morem Commodus apud Lamprid. c. 9. Sacraque Mithriaca homicidiô verô polluit, quum illic aliquid ad speciem timoris vel. dici vel fingi soleret. Sed nec post ipsum retentus. Mansêre tamen in his sacris multa veri timoris ac periculi plena utκολάσεις, quibus tentabantur initiandi, quarumque octuaginta fuisse resert Nonnus in Nazianzeni Steliteutic. z. ubi inter alia recenset, οἷον πρῶτον διανήξαςθαι ἐπὶ πολλὰς ἡμέρας ὕδωρ πολὺ εἶτα εν ἐρήμῳ διαιτηθῆναι καὶ ἀσιτῆσαι καὶ ἀλλα τινὰ ἄχρις οὑ τὰς ὀτδοήκοντα κολάσεις παρέλθοι καὶ τότε λοιπὸν ἐμύουν αὐτὸν τὰ τελεώτερα, ἐὰν ξήσῃ. Qualia, primum tranare multum aquae aliquot dies: postmodum m eremo degere et inediam tolerare, alia que nonnulla, donec omnes octuaginta κολάσεις exegisset. Tum, si supervivebat, ad interiora sacra eum admittebant. Quae postrema verba indicant, raros quosdam et paucos admodum omnia illa tentamentorum genera, absque vitae periculo, pervasisse. Multiplicia porro videntur haec sacra fuisse: nec enim Leontica tantum sacra suscipere dicebantur, qui initiabantur hisce; sed et Coracica quaedam erant sacra, ab eo quod ministrantes κόρακας vocabant; et Hyaenica, quod mulieres hyaenas appellabant, ut viros leones. Patrica quoque in illis accipiebantur, nam Ι῾εροφάντας suos patres dicebant etc. Vide hanc in rem Salmas. ad Historiam Aug. passim, imprimis ad Lamprid. in Commodo. Hesychius a Mithra distinguit Mithren, nomine hôc maximum eius gentis numen idigitans. Μίθρας ὁ ἥλιος παρὰ Πέρσαις. Μίθρης ὁ πρῶτος εν Πέρσαις Θεὸς, Mithra Sol apud Persas. Mithres primum illorum Numen. Ubi a Mithre Solem distinguit, et eundem simul et ignem iungit Curtius l. 4. c. 13. Darii castra ignibus tota fulgebant. Ipse----agmma----circumibat; Solem, Mithren, Sacrumque et aeternum invocans Ignem. Herodotus certe eo secedit, ut Venerem Persis Mithram perhiberi autumet; Musâ l. ubi eum nequaquam aliis contradicere, sed Persas masculo Soli etiam feminam Deam Mithram adiecisse existimat Barthius. Inprimis cum Ambrosius Mithrae feminae clare faciatmentionem; sub Veneris cultu, contra Symmachum: Quam Caelestem Afri, Mithram Persae; plerique Venerem colunt, pro diversitate nominis, non pro Numinis varietate. Et hanc in Mather Persicum (unde Latinum mater et German. Mutter) libentes revocent Viri docti, inter quos Io. Seldenus; Quam in rem vide plura apud Casp. Barthium Animadvers. ad Statium Part. 3. p. 247. aliquid etiam, apud Ioh. a Woweren Notis ad Iul. firmicum Maternum de Errore profanar Reli, gionum, p. 47. et 48. ubi haec Firmici verba explicat: Persae et Magi omnes-----ignem praeferunt-----et Fovem in duas dividunt potestates ----- et viri et feminae simulacra ignis substantiam deputantes, et mulierem quidem triformi vultu constituunt, monstrosis eam serpentibus illigantes---- Virum vero abactorem boum colentes, sacra eius ad ignis transferunt potestatem. In quibus verbis Abactorboum Hercules est, quem eundem cum Sole esse, multîs probat Macrob. Saturnal. l. 1. c. 20. Graece Βουκλόπος, quô nomine Mithram diserte indigitat Porphyrius in Antro, καὶ βουκλόπος ὁ θεὸς, ὁ τὴν γένεσιν λεληθότως ἀκούων. Unde eius festum quoque Βοοκλοπίς̔η, et quia quotannis in orbem redibat, κύκλα βοοκλοπίης, in Mithriaci Prophetae verbis, eidem Firmico paulo post citatis, quae Ios. Scaliger sic legi vult. Μυκήταο βοὸς μύςται, Κύκλα βοοκλοπίης συναείδειν τε πατρὸς ἀγαυοῦ. Nec omittendum, quod Athenaeus memorat l. 10. die festô Mithrae solô Persarum Regi licitum fuisse sese inebriare, tumque Persicum choreae genus saltare, reliquis omnibus per totam Asiam a saltatione eô die abstinentibus: Ε᾿ν μόνῃ τῶ ἑορτῶν τῶ ἀγομένων ὑπὸ Περσῶν τῷ Μίθρῃ βασιλεὺς μεθύσκεται καὶ τὸ Περσικὸν ὀρχεῖται τῶ δὲ λοιπῶν οὑδεὶς κατὰ τὴν Α᾿σιαν κλ. E quibus verbis comparet. festum id ingens per universum Persicum imperium fuisse, ut mirum non sit ad Romanos eius pervenisse cultum, uti dictum, et Inscriptiones non unae docent, quarum est, quae speluncarum etiam ei Idolo dedicatarum faciat mentionem. Mithram Mesiten, h. e. Deorum duorum sum morum, Boni Malique, Oromazae nimirum Arcimanti, medium, a Persis cultum. ex Zoroastris disciplina; commemorat ut diximus. Plut. de Isid. et Osir. quam rem explicat clarius Plethon Scholiis in Oracula Magica Zoroastris. De eiusdem Numinis rebus, fuêre, qui peculiaria Opera commentarentur, inter quos Pallas, Adriano Imperatori coaevus, maxime laudatur Porphyrio de Abstin. ut dictum. Et notabilia sunt comprimis, quae Commentario in Gregorii Theologi Opera, d. l. scribit quoque Elias Cretensis: Mithra, inquit, apud Persas Sol esse existimatur. Eique victimas immolant, aliaque in honorem eius faciunt. Nemo vero eius Sacris in tiari potest, nisi per aliquot suppliciorum gradus transierit. Sunt tormentorum ii LXXX. gradus, partim remissiores, partim intensiores ---- Ita demum exhaustis omnibus tormentis, sacris imbuuntur. Qui cruciatus igni potissimum et apua constabant. Vide quae ante dicta sunt. Alii tamen XII. tantum genera cruciatuum agnoscunt, inter quae famem, ustionem, flagra, et talia. Vide eundem Eliam orat. 3. et supra Frugifer, it. Hercules, ac infra Triplex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.